monumenta.ch > Isidorus > 9
Isidorus, De Natura Rerum, VIII. De solstitio et aequinoctio. <<<     >>> X. De quinque circulis.

CAPUT IX. De mundo. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

CAP. IX.---N. 1. Quia sicut ille ex quatuor elem. Haec magis expolivit lib. I Sentent., cap. 11.

Ibid. Concretus. Al., creatus. AREV.

]
Mundus est universitas omnis, quae constat ex coelo et terra. De quo apostolus Paulus ait: Praeterit enim figura huius mundi. Secundum mysticum autem sensum, mundus competenter homo significatur: quia sicut ille ex quatuor concretus est elementis, ita et iste constat quatuor humoribus uno temperamento commistis.
2 Unde et veteres hominem in communionem fabricae mundi constituerunt. Siquidem Graece mundus κόσμος, homo autem μικρόκοσμος, id est, minor mundus, est appellatus; licet et per mundum nonnunquam Scriptura peccatores insinuet, de quibus dictum est: Et mundus eum non cognovit.
3 [

3. Nam quemadmodum erigitur mundus. Virgil., I Georg. Mundus ut ad Scythiam, Riohaeasque arduus arces, Consurgit, premitur Lybiae devexus in Austros.

Ibid. Pars septentrionalis. Al., pars occidentalis. De quatuor mundi partibus ita explicatis vide Etymologiar. lib. III, cap. 30, et 41. AREV.

]
Formatio mundi ita demonstratur. Nam quemadmodum erigitur mundus in septentrionalem plagam, ita declinatur in australem. Caput autem et quasi facies, orientalis regio, ultima pars septentrionalis. Nam partes eius quatuor sunt: prima pars mundi est Orientis. Secunda meridiana. Tertia Occidentis. Ultima vero et extrema septentrionalis. De qua Lucanus: Sic mundi pars ima iacet, quam zona nivalis Perpetuaeque premunt hiemes.